Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Apologeticus

Caput XXI 第XXI章

Tertullian · Apologeticus · PL 1, 392B · 31 sectiones

Apologeticus 21.1

1

Sed quoniam edidimus, antiquissimis Judaeorum instrumentis sectam istam esse suffultam, quam aliquanto novellam, ut Tiberiani temporis, plerique sciunt, profitentibus nobis quoque; fortasse an hoc nomine de statu ejus retractetur, quasi sub umbraculo insignissimae religionis, certe licitae, aliquid propriae praesumptionis abscondat,

PL 1, 392B

さて我々は、この教派がユダヤ人の最古の文書によって支えられていることを既に述べた。この教派がティベリウス帝の時代に始まった、いくらか新しいものであることは、我々自身が公言している通り、多くの者が知るところである。おそらくこの点をもって、その地位について再考されるであろう——すなわち、最も著名な、確かに合法的な宗教の陰に隠れて、何か自己流の僭越を隠しているのではないかというように。

Apologeticus 21.2

2

vel quia praeter aetatem neque de victus exceptionibus, neque de solemnitatibus dierum, neque de ipso signaculo corporis, neque de consortio nominis cum Judaeis agimus, quod utique oporteret, si eidem Deo manciparemur?

PL 1, 392B

あるいは、時代の相違のほかに、食物の制限についても、祭日の祝いについても、身体そのものの印章についても、ユダヤ人との名の共有についても、我々は何ら関わりを持たないからである。もし我々が同じ神に身を捧げているのであれば、当然そうあるべきであろうに。

Apologeticus 21.3

3

Sed et vulgus jam scit Christum, hominem utique aliquem, qualem Judaei judicaverunt, quo facilius quis nos hominis cultores existimaverit. Verum neque de Christo erubescimus, quum sub nomine ejus deputari et damnari juvat, neque de deo aliter praesumimus. Necesse est igitur pauca dicamus de Christo ut Deo

PL 1, 393A

しかし民衆はすでに、ユダヤ人が示した通りの、ある一人の人間としてキリストを知っている。それゆえ、我々を一人の人間の崇拝者と見なす方が、より容易であろう。だが我々はキリストについて恥じることはない、彼の名のもとに数えられ罪に定められることをこそ喜びとするのであるから。また神について我々は他のようには考えない。それゆえ、キリストが神であることについて、少しく述べる必要がある。

Apologeticus 21.4

4

Tantum Judaeis erat apud Deum gratia, ubi et insignis justitia et fides originalium auctorum, unde illis et generis magnitudo et regni sublimitas floruit et tanta felicitas, ut Dei vocibus, quibus edocebantur, de promerendo Deo, et non offendendo, praemonerentur.

PL 1, 393A

ユダヤ人にはかつて神のもとにあってすべてが恩寵であった時があり、そこには彼らの祖先たちの著しい正義と信仰とがあった。それゆえ彼らのもとでは、民族の偉大さと王国の崇高さとが栄え、かくも大いなる幸福があったので、彼らは教えられていた神の言葉によって、神に嘉せられる道と神を怒らせない道とを予め告げられていたのである。

Apologeticus 21.5

5

Sed quanta deliquerint, fiducia patrum inflati [ad delirandum] , derivantes a disciplina in profanum modum, etsi ipsi non confiterentur, probaret exitus hodiernus ipsorum. Dispersi, palabundi, et coeli et soli sui extorres, vagantur per orbem, sine homine, sine Deo rege, quibus nec advenarum jure terram patriam saltem vestigio salutare conceditur.

PL 1, 394A

しかし彼らが先祖への信頼に驕り、掟から外れて世俗的なあり方へと逸脱し、いかに多くの罪を犯したかは、たとえ彼ら自身が認めなくとも、今日の彼らの末路が証明するところである。彼らは散らされ、さすらい、自らの土地と天とを奪われて、人の王もなく、神の王もなく、全世界をさまよい歩いている。彼らには、外国人としての権利によってすら、祖国の地に足跡をもって挨拶することさえ許されていない。

Apologeticus 21.6

6

Cum haec illis sanctae voces praeminarentur, eaedem fere semper omnes ingerebant fore, uti sub extimis curriculis saeculi ex omni jam gente, et populo, et loco cultores sibi allegeret Deus multo fideliores, in quos gratiam transferret, et pleniorem quidem ob disciplinae auctioris capacitatem. [

PL 1, 394A

聖なる御声は彼らにこれらのことを予め警告しつつ、常に同じくして、世の終わりの時代には、神があらゆる民族、あらゆる民、あらゆる場所から、はるかに忠実な礼拝者たちを自らのために選び出し、その者たちへと恩寵を移されるであろうことを繰り返し語っていた。しかもそれは、より豊かな教えを受け入れる能力ゆえに、より満ち溢れたものとなるであろうと。

Apologeticus 21.7

7

Venit igitur, qui ad reformandam et illuminandam eam venturus a Deo praenuntiabatur, Christus ille Filius dei] . Hujus igitur gratiae disciplinaeque arbiter et magister, illuminator atque deductor generis humani, Filius Dei annuntiabatur, non quidem ita genitus, ut erubescat de filii nomine aut de patris semine;

PL 1, 395A

かくして、それを改め光を与えるために来ると神によって予め告げられていた者、すなわちかの神の子キリストが来た。この恩寵と教えの裁定者にして教師、人類の光をもたらす者、導き手として、神の子が告げ知らされていたのである——ただしそれは、子という名において、あるいは父の種において恥じるような仕方で生まれたのではない。

Apologeticus 21.8

8

non de sororis incesto, nec de stupro filiae aut conjugis alienae deum patrem passus est, squamatum, aut cornutum, aut plumatum amatorem, aut in aurum conversum; Jovis enim ista sunt numina

PL 1, 397A

神の子は、姉妹との近親相姦から生まれたのでもなく、娘や他人の妻への凌辱から生まれたのでもない。鱗に覆われ、角を生やし、羽根をまとい、ダナエのためには黄金と化した情人であるような神を、父として押しつけられることもなかった。かかるものこそ、諸君のユピテルの神威のありさまである。

Apologeticus 21.9

9

vestri. Caeterum Dei Filius nullam de impudicitia habet matrem, etiam quam videtur habere non nupserat. Sed prius substantiam edisseram, et ita nativitatis qualitas intelligetur.

PL 1, 397A

そもそも神の子は、不品行から得た母など一人として持たない。母として持っていると見えるその女すら、嫁いではいなかったのである。だがまず、その実体について詳しく述べよう。そうすれば誕生の性質もおのずと理解されるであろう。

Apologeticus 21.10

10

Jam ediximus Deum universitatem hanc mundi Verbo et Ratione et Virtute molitum. Apud vestros quoque sapientes ΛΟΓΟΝ, id est Sermonem atque Rationem, constat artificem videri universitatis. Hunc enim Zeno determinat factitatorem, qui cuncta in dispositione formaverit, eumdem et fatum vocari, et deum et animum Jovis, et necessitatem omnium rerum, Haec Cleanthes in spiritum congerit, quem permeatorem universitatis affirmat.

PL 1, 398A

我々はすでに、神がこの宇宙全体を言葉と理性と力とによって造り上げたことを述べた。あなた方の賢者たちのもとでも、ロゴス、すなわち言葉であり理性であるものが、宇宙の造り主と見なされていることは明らかである。すなわちゼノンはこれを、万物を秩序のうちに形作った造物者と規定し、これを運命とも神とも、ユピテルの心とも、万物の必然性とも呼ぶ。クレアンテスはこれらを霊へと集約し、これを宇宙を貫き流れるものであると主張する。

Apologeticus 21.11

11

Et nos etiam Sermoni atque Rationi itemque Virtuti, per quae omnia molitum Deum ediximus, propriam substantiam spiritum inscribimus, cui et Sermo insit pronuntianti, et Ratio adsit disponenti, et virtus praesit perficienti. Hunc ex Deo prolatum didicimus, et prolatione generatum, et idcirco Filium Dei et Deum dictum ex unitate substantiae. Nam et Deus spiritus.

PL 1, 398A

我々もまた、神が万物をそれによって造り上げたと述べたところの言葉と理性、また同じく力に対して、その固有の実体として霊を帰する。この霊にあってこそ、語るときには言葉が内在し、秩序づけるときには理性が伴い、成し遂げるときには力が司るのである。我々はこの霊が神から発出せしめられたものであり、その発出によって生まれたものであることを教えられている。それゆえに神の子と呼ばれ、また実体の一体性のゆえに神とも呼ばれるのである。なぜなら神もまた霊であるからだ。

Apologeticus 21.12

12

Et cum radius ex sole porrigitur, portio ex summa; sed sol erit in radio, quia solis est radius, nec separatur substantia, sed extenditur. Ita de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus, ut lumen de lumine accensum. Manet integra et indefecta materiae matrix, etsi plures inde traduces qualitatum mutueris.

PL 1, 399B

光線が太陽から射し出るとき、それは全体の一部分である。しかし太陽はその光線のうちにある、なぜならその光線は太陽のものであり、実体は分離されるのではなく、延び広がるのだからである——ちょうど光から光が灯されるように、霊から霊が、神から神が生じる。そこから多くの性質の分流を受け取ったとしても、その源たる材質は完全なまま欠けることなく留まる。

Apologeticus 21.13

13

Ita et quod de Deo profectum est, Deus est, et Dei Filius, et unus ambo. Ita et de Spiritu Spiritus, et de Deo Deus modulo alterum, non numero, gradu, non statu fecit, et a matrice non recessit, sed excessit.

PL 1, 399B

かくして神から発したものは、神であり神の子であって、両者は一つである。かくして霊から霊が、神から神が出るのも同様である。それは度量において他なるものであって、位階の差によって数を成したのであり、状態の差によってではない。そしてそれは母胎から離れ去ったのではなく、そこから進み出たのである。

Apologeticus 21.14

14

Iste igitur Dei radius, ut retro semper praedicabatur, delapsus in virginem quamdam, et in utero ejus caro figuratus, nascitur Homo Deo mistus. Caro spiritu instructa nutritur, adolescit, affatur, docet, operatur, et Christus est. Recipite interim hanc fabulam, similis est vestris, dum ostendimus quomodo Christus probetur. Sciebant et qui penes vos ejusmodi fabulas aemulas ad destructionem veritatis istiusmodi praeministraverunt.

PL 1, 399C

かくしてこの神の光線は、昔から常に予告されていた通り、ある処女のうちに降り、その胎内で肉となって形づくられ、神と混じり合った人間として生まれる。この肉は霊を備えられて養われ、成長し、語り、教え、業を行い、そしてキリストである。しばらくの間、この話を物語として受け取っておくがよい——諸君のものに似ているのだから——。その間に我々は、キリストがいかにして証明されるかを、また諸君のもとで何者がこの種の真理を破壊するために、これに張り合う物語を予め供給しておいたのかを示そう。

Apologeticus 21.15

15

Sciebant et Judaei venturum esse Christum, scilicet quibus prophetae loquebantur. Nam et nunc adventum ejus exspectant, nec alia magis inter nos et illos compulsatio est, quam quod jam venisse non credunt. Duobus enim adventibus ejus significatis: primo, qui jam expunctus est in humilitate conditionis humanae; secundo, qui concludendo saeculo imminet in sublimitate divinitatis exsertae: primum non intelligendo, secundum, quem manifestius praedicatum sperant, unum existimaverunt.

PL 1, 400A

ユダヤ人たちもまた、キリストが来るべきことを知っていた。すなわち預言者たちが語りかけた相手である彼らは。今もなお彼らはその到来を待ち望んでおり、我々と彼らとの間の争いは、彼がすでに来られたことを彼らが信じないという点をおいて他にはない。彼の到来は二つ示されていたのであって、第一のものはすでに人間の卑しい身分のうちに果たされ、第二のものは世の終わりに、あらわにされた神性の崇高さのうちに迫っている。しかるに彼らは第一の到来を理解しなかったために、より明白に予告されていると期待している第二の到来こそが唯一の到来であると考えてしまったのである。

Apologeticus 21.16

16

Ne enim intelligerent pristinum, credituri si intellexissent, et consecuturi salutem si credidissent, meritum fuit delictum eorum. Ipsi legunt ita scriptum mulctatos se sapientia et intelligentia et oculorum et aurium fruge.

PL 1, 400A

というのも、彼らが最初の到来を理解しなかったのは——もし理解していたならば信じたであろうし、信じていたならば救いを得たであろうに——彼らの罪の報いだったからである。彼ら自身、自分たちが知恵と知性と、目と耳の実りとを奪われたと書かれているのを読んでいる。

Apologeticus 21.17

17

Quem igitur solummodo hominem praesumpserant de humilitate, sequebatur uti magum aestimarent de potestate, cum ille verbo daemonia de hominibus excuteret, caecos reluminaret, leprosos purgaret, paralyticos restringeret, mortuos denique verbo redderet vitae, elementa ipsa famularet, compescens procellas et freta ingrediens, ostendens se esse ΛΟΓΟΝ Dei, id est verbum illud primordiale primogenitum, virtute et ratione comitatum, et spiritu fultum, eumdem qui verbo omnia, et faceret, et fecisset.

PL 1, 400B

それゆえ、その卑しさのゆえに単なる人間と思い込んでいた者を、その力のゆえに魔術師と見なすようになったのも当然であった。彼は言葉によって人間から悪霊を追い出し、盲人の目を再び開かせ、らい病人を清め、中風の者を立たせ、さらには死者を言葉によって命へと戻し、元素そのものをも従わせて嵐を鎮め海を歩き、自らが神の言葉、すなわちかの原初のロゴス、最初に生まれた者であり、力と理性とを伴い霊に支えられている者であること、すなわち言葉によって万物を造り、また造った、まさにその同じ者であることを示したのである。

Apologeticus 21.18

18

Ad doctrinam vero ejus, qua revincebantur magistri primoresque Judaeorum, ita exasperabantur, maxime quod ad eum ingens multitudo deflecteret, ut postremo oblatum Pontio Pilato Syriam tunc ex parte Romana procuranti, violentia suffragiorum in crucem dedi sibi extorserint. Praedixerat et ipse ita facturos. Parum hoc, si non et prophetae retro.

PL 1, 401A

彼の教えによって論破されたユダヤ人の教師や指導者たちは、とりわけ夥しい群衆が彼のもとへ靡いていくことに激しく憤り、ついには彼を、当時ローマに代わってシリアを統治していたポンティウス・ピラトゥスのもとへ引き渡し、票決の暴力をもって、十字架に付すべく彼を自分たちに引き渡すよう無理強いした。彼自身も、彼らがそのように行うであろうことを予告していた。もし昔の預言者たちもまた予告していたのでなければ、それだけでは足りないところであった。

Apologeticus 21.19

19

Et tamen suffixus spiritum cum verbo sponte dimisit, praevento carnificis officio. Eodem momento dies, medium orbem signante sole, subducta est. Deliquium utique putaverunt, qui id quoque super Christo praedicatum non scierunt; [ratione non deprehensa, negaverunt] ; et tamen eum mundi casum relatum in arcanis vestris habetis.

PL 1, 401A

しかも十字架に付けられながら、彼の死には固有の多くのしるしが示された。すなわち彼は、処刑人の務めを出し抜いて、自ら進んで言葉とともに霊を手放したのである。まさにその瞬間、太陽が真昼を示していたにもかかわらず、日が奪い去られた。この点についてもキリストについて予告されていたことを知らなかった者たちは、これを日食であると思い込んだ。しかもあなた方はこの世界の異変が記録されているのを、あなた方自身の秘められた記録のうちに持っているのである。

Apologeticus 21.20

20

Tunc Judaei detractum et sepulcro conditum magna etiam militaris custodiae diligentia circumsederunt, ne, quia praedixerat tertia die resurrecturum se a morte, discipuli furto amoliti cadaver fallerent suspectos.

PL 1, 401C

その時ユダヤ人たちは、十字架から下ろされ墓に納められた彼を、大勢の兵士の手をもって念入りに見張らせ、取り囲ませた。彼が三日目に死からよみがえると予告していたので、弟子たちが亡骸を盗み出して疑い深い者たちを欺くことのないようにするためであった。

Apologeticus 21.21

21

Sed ecce die tertia concussa repente terra, et mole revoluta, quae obstruxerat sepulcrum, et custodia pavore disjecta, nullis apparentibus discipulis, nihil in sepulcro repertum est, praeterquam exuviae sepulti.

PL 1, 402A

しかし見よ、三日目に突然大地が揺れ動き、墓を塞いでいた大石は転がされ、番兵たちは恐怖のあまり四散し、弟子たちは誰一人姿を現さなかったにもかかわらず、墓の中には葬られた者の亜麻布のほかは何も見出されなかった。

Apologeticus 21.22

22

Nihilominus tamen primores, quorum intererat, et scelus divulgare, et populum vectigalem et famularem sibi a fide revocare, subreptum a discipulis jactitaverunt. Nam nec ille se in vulgus eduxit, ne impii errore liberarentur, ut et fides, non mediocri praemio destinata, difficultate constaret.

PL 1, 402A

それにもかかわらず、この罪業を言いふらし、自分たちに貢納と服従を負う民を信仰から引き戻すことに利害を持つ指導者たちは、弟子たちによって盗み出されたのだと言い触らした。というのも、彼は自ら民衆の前に姿を現すことをしなかったからである。それは不敬な者たちが誤りから解放されることのないようにするためであり、また、並々ならぬ報いのために定められた信仰が、困難を通してこそ確かなものとなるようにするためであった。

Apologeticus 21.23

23

Cum discipulis autem quibusdam apud Galilaeam Judaeae regionem ad quadraginta dies egit, docens eos quae docerent. Dehinc ordinatis eis ad officium praedicandi per orbem, circumfusa nube in coelum est ereptus, multo verius quam apud vos asseverare de Romulo Proculi solent.

PL 1, 402C

しかし彼は、ユダヤの地方であるガリラヤにおいて、幾人かの弟子たちとともに四十日間過ごし、彼らが教えるべきことを教えた。それから彼らを全世界に宣教する務めへと任じたのち、雲に包まれて天に迎え入れられた。これは、あなた方のもとでプロクルスがロムルスについて主張し慣れているよりも、はるかに真実なことである。

Apologeticus 21.24

24

Ea omnia super Christo Pilatus, et ipse jam pro sua conscientia christianus, Caesari tum Tiberio nuntiavit. Sed et Caesares credidissent super Christo, si aut Caesares non essent saeculo necessarii, aut si et christiani potuissent esse caesares.

PL 1, 403A

これらキリストについての一切のことを、ピラトゥス自身——彼はすでに良心においてはキリスト者であった——は、当時の皇帝ティベリウスに報告した。もし皇帝たちが世に必要でなかったならば、あるいはキリスト者もまた皇帝になり得たならば、皇帝たちもまたキリストについて信じたであろう。

Apologeticus 21.25

25

Discipuli quoque diffusi per orbem, ex praecepto magistri Dei paruerunt, qui et ipsi a Judaeis insequentibus multa perpessi, utique pro fiducia veritatis libenter, Romae postremo per Neronis saevitiam, sanguinem christianum seminaverunt.

PL 1, 403A

弟子たちもまた、神である師の命令に従って全世界に散らばった。彼ら自身も、迫害するユダヤ人から多くの苦しみを受けたが、真理への確信のゆえに喜んでそれを忍び、ついにはローマにおいてネロの残虐によって、キリスト者の血を種として蒔いたのである。

Apologeticus 21.26

26

Sed monstrabimus vobis idoneos testes Christi, ipsos illos quos adoratis. Multum est, si eos adhibeam ut credatis Christianis, propter quos non creditis Christianis.

PL 1, 403B

しかし我々は、あなた方に対して、あなた方が礼拝しているまさにその者たちこそが、キリストにとってふさわしい証人であることを示そう。もし私が、あなた方がキリスト者を信じない原因となっているまさにその者たちを用いて、あなた方にキリスト者を信じさせることができるなら、それは大きなことである。

Apologeticus 21.27

27

Interim hic est ordo nostrae institutionis, hunc edidimus et sectae et nominis censum cum suo auctore. Nemo jam infamiam incutiat, nemo aliud existimet, quia nec fas est ulli de sua religione mentiri. Ex eo enim, quod aliud a se coli dicit, quam colit, negat quod colit, et culturam et honorem in alterum transfert, et transferendo jam non colit quod negavit.

PL 1, 403B

さしあたり、以上が我々の教えの次第である。我々はこの教派と名称の由来を、その創始者とともに述べた。もはや誰も汚名を着せようとせず、誰も他のことを考えないようにせよ。なぜなら誰にとっても自分の宗教について嘘をつくことは許されないからである。というのも、自分が礼拝しているのとは別のものを礼拝していると言う者は、実際に礼拝しているものを否定し、礼拝と敬意とを別のものへと移し、そう移すことによって、自らが否定したものをもはや礼拝していないことになるからである。

Apologeticus 21.28

28

Dicimus, et palam dicimus, et vobis torquentibus lacerati et cruenti vociferamur: Deum colimus per Christum. Illum hominem putate, per eum et in eo se cognosci vult Deus et coli.

PL 1, 403B

我々は言う、公然と言う、そしてあなた方に拷問され、引き裂かれ、血を流しながらも叫んで言う。「我々はキリストを通して神を礼拝する」と。彼を人間だと思うがよい。神は彼を通し、彼のうちにおいて自らが知られ礼拝されることを望んでおられるのである。

Apologeticus 21.29

29

Ut autem Judaeis respondeam, et ipsi Deum per [hominem] Moysen colere didicerunt; ut Graecis occurram, Orpheus Pieriae, Musaeus Athenis, Melampus Argis, Trophonius Boeotiae initiationibus homines obligaverunt; ut ad vos quoque dominatores gentium aspiciam, homo fuit Pompilius Numa, qui Romanos operosissimis superstitionibus oneravit.

PL 1, 404A

ユダヤ人に答えるならば、彼らもまた人間モーセを通して神を礼拝することを学んだのである。ギリシア人に対して言うならば、ピエリアのオルペウス、アテナイのムサイオス、アルゴスのメラムプス、ボイオティアのトロポニオスは、人々を秘儀によって縛りつけた。あなた方諸民族の支配者たちについても目を向けるならば、ローマ人にこの上なく手の込んだ迷信の数々を負わせたポンピリウス・ヌマもまた一人の人間であった。

Apologeticus 21.30

30

Licuerit et Christo commentari divinitatem rem propriam; non qui rupices et adhuc feros homines multitudine tot numinum demerendorum attonitos efficiendo ad humanitatem temperaret, quod Numa; sed qui jam expolitos et ipsa urbanitate deceptos in agnitionem veritatis ocularet.

PL 1, 404A

キリストにもまた、自らに固有のこととして神性を案出することが許されたであろう。ただしそれは、ヌマがそうしたように、粗野でなお野蛮な人々を、なだめるべき数多の神々への畏れによって呆然とさせ、それによって文明化するためではなく、すでに洗練され、まさにその都会的な教養によって欺かれている人々の目を開いて、真理の認識へと導くためであった。

Apologeticus 21.31

31

Quaerite ergo, si vera sit ista divinitas Christi. Si ea est, qua cognita ad bonum quis reformetur, sequitur, ut falsa renuntietur quaevis alia contraria comperta; imprimis illa omni ratione, quae delitescens sub nominibus et imaginibus mortuorum, quibusdam signis, et miraculis, et oraculis fidem divinitatis operatur.

PL 1, 404B

それゆえ、このキリストの神性が真実であるかどうかを探求せよ。もしそれが、これを知ることによって人が善へと造り変えられるようなものであるならば、当然、虚偽の神性が放棄されるべきことになる。とりわけ、死者たちの名と像との陰に潜みながら、ある種のしるしや奇蹟や神託によって神性への信仰を作り出しているあの全体の仕組みが暴かれた上でのことである。