Patristica — 教父文献 日本語対訳Patrologia LatinaVol. 1Apologeticus

Caput XXIX 第XXIX章

Tertullian · Apologeticus · PL 1, 439A · 5 sectiones

Apologeticus 29.1

1

Constet igitur prius, si isti, quibus sacrificatur, salutem imperatori vel cuilibet homini impertiri possunt, et ita nos crimini addicite. Si angeli aut daemones substantia pessimi spiritus beneficium aliquod operantur, si perditi conservant, si damnati liberant, si denique (quod in conscientia vestra est) mortui vivos tuentur:

PL 1, 439A

それゆえ、まず、犠牲が捧げられるこれらの者たちが、皇帝あるいは誰であれ人間に安泰を分け与えることができるのかどうかを確定させよ。そのうえで、天使や悪霊という本性において最悪の霊どもが何らかの恩恵を施すのであれば、すでに滅び去った者が他者を守るのであれば、すでに断罪された者が他者を解放するのであれば、そして、諸君自身の良心が知っていることであるが、死者が生者を守るのであれば、その時こそ我々を大逆罪に定めるがよい。

Apologeticus 29.2

2

jam utique suas primo statuas et imagines et aedes tuerentur, quae, opinor Caesarum milites excubiis suis salva praestant. Puto autem, hae ipsae materiae de metallis Caesarum veniunt, et tota templa de nutu Caesaris constant.

PL 1, 439A

というのも、彼らはまず何よりも自分自身の像や偶像や神殿を守るはずだからである。だが思うに、それらは皇帝の兵士たちが夜警によって無事に保っているのである。しかも私が思うに、その材料そのものが皇帝の鉱山から来ており、神殿全体が皇帝の意向によって成り立っているのである。

Apologeticus 29.3

3

Multi denique dii habuerunt Caesarem iratum. Facit ad caussam, si et propitium, cum illis aliquid aut liberalitatis aut privilegii, confert. Ita qui sunt in Caesaris potestate, cujus et toti sunt, quomodo habebunt salutem Caesaris in potestate, ut eam praestare posse videantur, quam facilius ipsi a Caesare consequuntur?

PL 1, 439A

実際、多くの神々が皇帝の怒りを買ったことがある。皇帝が神々に何らかの恩恵や特権を授けて、彼らに好意的である場合も、この議論に役立つ。かくして、皇帝の権力のもとにあり、その全体が皇帝に属している者たちが、どうして皇帝の安泰を自分の権力のうちに持ち、それを授けることができるように見えるであろうか。彼ら自身の方が、皇帝からそれをより容易く得ているというのに。

Apologeticus 29.4

4

Ideo ergo committimus in majestatem imperatorum, quia illos non subjicimus rebus suis; quia non ludimus de officio salutis eorum, qui eam non putamus in manibus esse plumbatis.

PL 1, 440A

それゆえ我々が皇帝の尊厳に対して罪を犯しているというのは、我々が皇帝を彼ら自身の所有物に服従させないから、皇帝の安泰に関わる務めを弄びはせず、その安泰が鉛でできた手の中にあるとは考えないからだというのか。

Apologeticus 29.5

5

Sed vos religiosi, qui eam quaeritis ubi non est, petitis a quibus dari non potest, praeterito eo in cujus est potestate. Insuper eos debellatis, qui eam sciunt petere, qui etiam possint impetrare, dum sciunt petere.

PL 1, 440A

むしろあなた方こそが不敬虔なのである。あなた方は安泰が存在しない所でそれを求め、それを与えることのできない者たちにそれを求め、それがその権力のうちにあるお方を素通りにし、そのうえ、それを求める術を知っている者たち、それを求める術を知っているからこそそれを得ることさえできる者たちを迫害しているのだから。