Apologeticus 48.1
Age jam, si quis philosophus affirmet, ut ait Laberius de sententia Pythagorae, hominem fieri ex mulo, colubram ex muliere, et in eam opinionem omnia argumenta eloquii virtute detorserit, nonne consensum movebit et fidem infiget etiam ab animalibus abstinendi? proptereaque persuasum quis hoc habeat, ne forte bubulam de aliquo proavo suo obsonet. At enim christianus, si de homine hominem ipsumque de Caio Caium reducem repromittat, statim illic vesica queritur, lapidibus magis, nec saltem caestibus a populo exigetur.
PL 1, 521Aさて、もし何らかの哲学者が、ラベリウスがピュタゴラスの説として語るように、人間は騾馬から生じ、蛇は女から生じると断言し、その見解に向けてあらゆる論証を弁舌の力によってねじ曲げたとしたら、それは同意を引き起こし、信をも植え付けはしないだろうか。それどころか、もしや自分の何代か前の祖先を牛肉として食卓に上せることになりはしないかと恐れて、動物の肉を断つよう説き伏せられる者さえ出てくるのではないか。しかしキリスト教徒が、人間から人間が、しかもガイウス自身からガイウスが再び戻ってくると約束するなら、民衆はもはや群れ集まって騒ぐだけでは済まさず、むしろ石を投げつけて彼を追い払うであろう。
Apologeticus 48.2
Quasi non, quaecumque ratio praeest animarum humanarum in corpora reciprocandarum, ipsa exigat illas in eadem corpora revocari; quia hoc sit revocari, esse quod fuerant. Nam si non id sunt quod fuerant, id est, humanum et id ipsum corpus indutae, jam non ipsae erunt quae fuerant. Porro, quae jam non erunt ipsae, quomodo redisse dicentur? Aut aliud factae non erunt ipsae, aut manentes ipsae non erunt aliunde.
PL 1, 521Aもし何らかの理法が、人間の魂が肉体へと繰り返し戻ることを司っているとしたら、なぜ魂は同じ実体へと戻らないのか。というのも、以前あったものであることこそ、回復されるということだからである。今やそれらは、以前あったものと同じではない。以前あったものであることをやめない限り、かつてなかったものにはなり得なかったのだから。
Apologeticus 48.3
Multis etiam jocis et otio opus erit, si velimus ad hanc partem lascivire, quis in quam bestiam reformari videretur. Sed de nostra magis defensione, qui proponimus, multo utique dignius credi, hominem ex homine rediturum, quemlibet pro quolibet, dum hominem, ut eadem qualitas animae in eamdem restauretur conditionem, etsi non effigiem,
PL 1, 523Aもしこの主題にふざけて戯れたいと思うなら、誰がどんな獣に生まれ変わるように見えるか、多くの箇所において暇にあかせて論じる必要が出てこよう。しかしむしろ我々自身の弁明について言えば、我々はこう主張する——人間が人間から、誰であれ他の誰かに代わって、人間である限りにおいて、魂の同じ性質が同じ状態へと、たとえ姿形は同じでなくとも、回復されると信じる方が、はるかに、かつ確かに、より相応しいことなのである。
Apologeticus 48.4
certe quia ratio restitutionis destinatio judicii est, necessario idem ipse qui fuerat exhibebitur, ut boni seu contrarii meriti judicium a Deo referat. Ideoque repraesentabuntur et corpora, quia neque pati quicquam potest anima sola sine stabili materia, id est carne; et quod omnino de judicio Dei pati debent animae, non sine carne meruerunt, intra quam omnia egerunt.
PL 1, 523A実に、回復の理法とは裁きの定めであるがゆえに、必然的に、以前あったのと同じ本人が現れなければならない。それは善き功、あるいは反対の功についての裁きを、神から受けるためである。それゆえ肉体もまた再現されるであろう。なぜなら、魂だけでは、堅固な質料、すなわち肉なしには、何ら苦しむことができないからであり、また、魂が神の裁きによっておよそ受けねばならぬ苦しみは、肉を離れて値したものではないからである。魂はその肉のうちにあって、すべてを行ったのである。
Apologeticus 48.5
Sed quomodo, inquis, dissoluta materia exhiberi potest? Considera temetipsum, o homo, et fidem rei invenies. Recogita quid fueris, antequam esses: utique nihil; meminisses enim, si quid fuisses. Qui ergo nihil fueras priusquam esses, idem nihil factus cum esse desieris, cur non possis esse rursus de nihilo, ejusdem ipsius auctoris voluntate, qui te voluit esse de nihilo? Quid novi tibi eveniet?
PL 1, 524A「しかし」とお前は言う、「解体された質料が、どうして再び現されうるのか」と。人間よ、自分自身を顧みよ、そうすればこの事の信ずべき根拠を見出すであろう。お前が存在する前に何であったか、思い起こしてみよ。もちろん、何ものでもなかった。もし何かであったなら、覚えているはずだから。それゆえ、存在する前には何ものでもなかったお前が、存在をやめた時にも同じく何ものでもなくなるのだとすれば、なぜ再び、お前を無から存在させることを望んだのと同じ創造者の意志によって、無から存在するようになれないことがあろうか。お前に何か新しいことが起こるとでもいうのか。
Apologeticus 48.6
qui non eras, factus es; quum iterum non eris, fies. Redde si potes rationem qua factus es, et tunc require qua fies. Et tamen facilius utique fies quod fuisti aliquando, quia aeque non difficile factus es, quod nunquam fuisti aliquando.
PL 1, 524A存在しなかったお前が、存在するようになった。再び存在しなくなる時、お前は存在するようになるであろう。できるなら、お前が造られた理由を示してみよ、そうしてから、お前がどのように造られるかを問うがよい。それに、お前が一度もそうであったことのないものに造られるのが等しく困難でなかった以上、以前そうであったものに再び造られる方が、確かにより容易であろう。
Apologeticus 48.7
Dubitabitur, credo, de Dei viribus, qui tantum corpus hoc mundi de eo quod non fuerat, non minus quam de morte vacationis et inanitatis composuit animatum spiritu omnium animarum animatore, signatum et per ipsum humanae resurrectionis exemplum in testimonium vobis.
PL 1, 524Cおそらく神の力については疑われることであろう。神は、この世界というこれほど巨大な物体を、存在しなかったものから——虚しさと空虚という死からと言っても劣らぬのだが——造り上げ、あらゆる魂を生かす霊によってこれを生かし給うたのに。しかもこの世界そのものは、人間の復活の実例として、諸君への証しのために刻印されているのである。
Apologeticus 48.8
Lux quotidie interfecta resplendet, et tenebrae pari vice decedendo succedunt, sidera defuncta reviviscunt, tempora ubi finiuntur incipiunt, fructus consumuntur et redeunt; certe semina non nisi corrupta et dissoluta foecundius surgunt, omnia pereundo servantur, omnia de interitu reformantur.
PL 1, 525A光は日々殺されては再び輝き、闇もまた等しく交替して去りゆき後を継ぐ。星々は死んでは再び生き、季節は終わるところから再び始まる。果実は費やされてはまた戻ってくる。実に種子もまた、腐敗し解体されてこそ、いっそう豊かに芽生えるのである。すべてのものは滅びることによって保たれ、すべてのものは滅亡から作り直される。
Apologeticus 48.9
Tu, homo, tantum nomen, si intelligas te, vel de titulo Pythiae discens, dominus omnium morientium et resurgentium, ad hoc morieris ut pereas? Ubicumque resolutus fueris, quaecumque te materia destruxerit, hauserit, aboleverit, in nihilum prodegerit, reddet te. Ejus est nihilum ipsum, cujus et totum.
PL 1, 525A人間よ、お前は——かくも偉大なその名よ——もし自分自身を理解するならば、ピュティアの銘からさえ学びうるように、死にゆき、そして甦るすべてのものの主なのである。そのお前が、滅びるために死ぬというのか。お前が解体されたところがどこであれ、いかなる質料がお前を滅ぼし、飲み込み、消し去り、無へと費やし尽くそうとも、それはお前を返すであろう。全体を持つ方に、無そのものもまた属するのだから。
Apologeticus 48.10
Ergo, inquitis, semper moriendum erit, et semper resurgendum. Si ita rerum dominus destinasset, ingratis experireris conditionis tuae legem. At nunc non aliter destinavit, quam praedicavit.
PL 1, 526A「それでは」とお前たちは言う、「常に死に、常に甦らねばならないのか」と。もし万物の主がそう定めたのであれば、お前は望むと望まざるとにかかわらず、自分の境遇の法則を経験することになったであろう。しかし今は、神は宣べ伝えた通りにしか定めていない。
Apologeticus 48.11
Quae ratio universitatem ex diversitate composuit, ut omnia ex aemulis substantiis sub unitate constarent ex vacuo et solido, ex animali et inanimali, ex comprehensibili et incomprehensibili, ex luce et tenebris, ex ipsa vita et morte; eadem aevum quoque ita destinata ac distincta conditione conseruit, ut prima haec pars ab exordio rerum, quam incolimus, temporali aetate ad finem defluat, sequens vero, quam expectamus, in infinitam aeternitatem propagetur.
PL 1, 526A空虚と充実、生命あるものとなきもの、把握しうるものとしえぬもの、光と闇、生そのものと死という、対立し合う実体のもとに、すべてのものが一つの統一のうちに成り立つように、万物を多様性から組み立てた、その同じ理法が、時の全体をもまた、かく定められ、かつ区別された条件のもとに結び合わせた。それゆえ、我々が住むこの最初の部分は、事物の始まりから、時間的な期間をもって終わりへと流れ下り、他方、我々が待ち望んでいる次に来る部分は、無限の永遠へと広がっていくのである。
Apologeticus 48.12
Cum ergo finis et limes medius, qui interhiat, adfuerit, ut etiam mundi ipsius species transferatur aeque temporalis, quae illi dispositioni aeternitatis aulaei vice oppansa est; tunc restituetur omne humanum genus, ad expungendum quod in isto aevo boni seu mali meruit, et exin dependendum in immensam aeternitatis perpetuitatem.
PL 1, 527Aそれゆえ、その間に横たわる終わりと境界とが到来する時——それは、あの永遠の配剤の前に幕のように張り渡された、等しく時間的なこの世界の姿そのものが移し変えられるためであるが——その時、すべての人類は回復されるであろう。それは、この世において善であれ悪であれ功として得たものを清算するためであり、そしてそこからさらに、測り知れぬ永遠の持続にわたってその報いを支払われるためである。
Apologeticus 48.13
Ideoque nec mors jam, nec rursus ac rursus resurrectio, sed erimus iidem qui nunc, nec alii post: Dei quidem cultores apud Deum semper, superinduti substantia propria aeternitatis; profani vero et qui non integri ad Deum, in poena aeque jugis ignis, habentis ex ipsa natura ejus, divinam scilicet subministrationem incorruptibilitatis.
PL 1, 527Aそれゆえ、もはや死もなく、また再三の復活もなく、我々は今と同じ者であり続け、後になって別人になることはない。神の礼拝者たちは神のもとで永遠にあり、永遠に固有の実体を上に着せられる。他方、涜聖の者たち、そして神へと全き仕方で向かわなかった者たちは、等しく絶えることのない火の刑罰のうちにあり、その火の本性そのもの、すなわち神的な本性から、不朽性の供給を受けるのである。
Apologeticus 48.14
Noverunt et Philosophi diversitatem arcani et publici ignis. Ita longe alius est qui usui humano, alius qui judicio Dei apparet, sive de coelo fulmina stringens, sive de terra per vertices montium eructans; non enim absumit quod exurit, sed, dum erogat, reparat,
PL 1, 527B哲学者たちも、秘められた火と、日常の火との違いを知っている。人間の用に供する火と、神の裁きのために現れる火とは、これほどまでに異なるのである——それが天から稲妻としてほとばしろうと、地から山の頂を通して噴出しようと。なぜなら、それは燃やすものを消費し尽くすのではなく、費やしながら再び満たすからである。
Apologeticus 48.15
Adeo manent montes semper ardentes, et qui de coelo tangitur, salvus est, ut nullo jam igni decinerescat. Et hoc erit testimonium ignis aeterni, hoc exemplum jugis judicii poenam nutrientis. Montes uruntur et durant: quid nocentes et Dei hostes?
PL 1, 527Bそれゆえ山々は常に燃え続け、天からの火に触れられた者は、もはやいかなる火によっても灰にされることなく無事なのである。そしてこれこそ、永遠の火の証しであり、これこそ、罰を養い続ける絶えざる裁きの実例である。すなわち、山々は燃えても存続する。まして罪ある者ども、神の敵どもはどうであろうか。