Apologeticus 7.1
Dicimur sceleratissimi de sacramento infanticidii, et pabulo inde, et post convivium incesto, quod eversores luminum canes, lenones scilicet, tenebrarum et libidinum impiarum inverecundia procurent.
PL 1, 307Aわれわれは、幼児殺しの秘蹟と、それに由来する食事と、その饗宴の後の近親相姦とによって、最も凶悪な者と言われている。すなわち、灯火を倒す犬たちが、いわば闇の取り持ち役として、不敬虔な情欲のために羞恥心を確保する、というのである。
Apologeticus 7.2
Dicimur tamen semper, nec vos quod tam diu dicimur eruere curatis. Ergo aut eruite, si creditis, aut nolite credere, qui non eruistis. De vestra vobis dissimulatione praescribitur, non esse, quod nec ipsi audetis eruere. Longe aliud munus carnifici in Christianos imperatis, non ut dicant quae faciunt, sed ut negent quod sunt.
PL 1, 307Aわれわれは常にそう言われ続けているが、諸君は、これほど長くそう言われながらも、それを暴き出そうとは配慮しない。ならば、もし信じているのであれば暴き出すがよい。あるいは、暴き出していないのであれば、信じないがよい。諸君自身の見て見ぬふりから、諸君自身に対して、諸君があえて暴き出そうともしないことは存在しないのだ、という先決の論拠が成り立つ。諸君はキリスト教徒に対して、刑吏に全く別の任務を課している。すなわち、彼らが何をしているかを言わせるためではなく、彼らが何であるかを否認させるためにである。
Apologeticus 7.3
Census istius disciplinae, ut jam edidimus, a Tiberio est. Cum odio sui coepit veritas, simul atque apparuit, inimica esse. Tot hostes ejus, quot extranei, et quidem proprii ex aemulatione Judaei, ex concussione milites, ex natura ipsi etiam domestici nostri.
PL 1, 308Aこの教えの起源は、すでに述べたように、ティベリウスに遡る。真理は、それ自身への憎悪とともに始まった。真理は、現れるや否や、敵とされるのである。真理の敵は、外部の者すべてであり、しかも固有には、対抗心からユダヤ人たちが、恐喝からは兵士たちが、そして生まれつきの性向から、われわれ自身の家族の者たちさえもが敵となる。
Apologeticus 7.4
Quotidie obsidemur, quotidie prodimur, in ipsis plurimum coetibus et congregationibus nostris opprimimur. Quis unquam taliter vagienti infanti supervenit?
PL 1, 308Aわれわれは日々包囲され、日々裏切られ、特にわれわれ自身の集会や会合のさなかに襲撃される。しかし、そのようにして泣き叫ぶ幼児の場に踏み込んだ者が、いまだかつて誰かいたであろうか。
Apologeticus 7.5
Quis cruenta, ut invenerat, Cyclopum et Sirenum ora judici reseravit? Quis vel in uxoribus aliqua immunda vestigia deprehendit? Quis talia facinora, cum invenisset, celavit, aut vendidit ipsos trahens homines. Si semper latemus, quando proditum est quod admittimus?
PL 1, 308B誰が、キュクロプスやセイレーンのそれさながらに血にまみれた口を、見出したそのままの姿で裁判官のもとに取っておいたか。誰が、自分の妻たちのうちにさえ、何か穢れた痕跡を見つけ出したか。誰が、そのような凶行を見出しながら、それを隠したり、当の者たちを引き立てておきながら口止め料に売り渡したりしたか。もしわれわれが常に隠れているのであれば、いったいいつ、われわれの犯していることが露見したというのか。
Apologeticus 7.6
Imo a quibus prodi potuit? Ab ipsis enim reis non utique, cum vel ex forma omnibus mysteriis silentii fides debeatur. Samothracia et Eleusinia reticentur: quanto magis talia, quae prodita interim etiam humanam animadversionem provocabunt, dum divina servatur?
PL 1, 309Aそもそも、誰によって露見しえたのか。当の被疑者自身によってではあるまい。あらゆる秘儀には、その形式からして沈黙の誓いが課せられているのだから。サモトラケの秘儀もエレウシスの秘儀も口外されずにいる。まして、そのようなこと――露見すれば、神的な罰が取っておかれている間に、さしあたり人間の処罰さえ招くようなこと――が、なおさら口外されずにいるのではないか。
Apologeticus 7.7
Si ergo non ipsi proditores sui, sequitur ut extranei. Et unde extraneis notitia? cum semper etiam piae initiationes arceant profanos et ab arbitris caveant, nisi si impii minus metuunt?
PL 1, 309Aそれゆえ、もし彼ら自身が自分自身を裏切る者でないならば、外部の者たちが裏切ったということになる。しかし、外部の者たちにどうしてその知識があろうか。敬虔な入信儀式でさえ、常に俗人を締め出し、立会人を警戒するというのに。不敬虔な者たちのほうがかえって恐れが少ない、というのでもない限りは。
Apologeticus 7.8
natura famae omnibus nota est. Vestrum est: Fama malum, quo non aliud velocius ullum. Cur malum fama? quia velox? quia index? an quia plurimum mendax? quae ne tunc quidem, cum aliquid veri affert, sine mendacii vitio est, detrahens, adjiciens, demutans de veritate.
PL 1, 309B風評というものの本性は、すべての人に知られている。それは諸君自身の言葉である――『風評は悪しきものである。これより速いものは何一つない。』なぜ風評は悪しきものなのか。速いからか。密告者だからか。あるいは、この上なく虚偽に満ちているからか。風評は、たとえ何か真実をもたらすときでさえ、虚偽の疵を免れない。真理から差し引き、付け加え、変形するからである。
Apologeticus 7.9
Quid? quod ea illi conditio est, ut non nisi cum mentitur perseveret, et tamdiu vivit, quamdiu non probat. Siquidem ubi probavit, cessat esse, et quasi officio nuntiandi functa, rem tradit, et exinde res tenetur, res nominatur.
PL 1, 310Aさらに言えば、風評というものの定めは、それが虚偽を語っている限りにおいてしか持続せず、証明されない限りにおいてしか生き延びない、ということである。ひとたび証明されるや、風評は風評であることをやめ、あたかも報知の任務を果たし終えたかのように、事柄そのものへと引き渡す。そしてそれ以後、それは事実として保持され、事実として名指される。
Apologeticus 7.10
Nec quisquam dicit, verbi gratia: Hoc Romae aiunt factum; aut: Fama est illum provinciam sortitum; sed: Sortitus ille provinciam, et: Hoc factum est Romae .
PL 1, 310Aたとえば、誰も『ローマでこのようなことがなされたと人は言う』とか、『彼が属州をくじで得たとの噂だ』とは言わない。むしろ、『彼は属州をくじで得た』、『これはローマでなされた』と言うのである。
Apologeticus 7.11
Fama, nomen incerti, locum non habet, ubi certum est. An vero famae credat, nisi inconsideratus? Qui est sapiens, non credit incerto. Omnium est aestimare, quantacumque illa ambitione diffusa sit, quantacumque asseveratione constructa. Quod ab uno aliquando principe exorta sit, necesse est
PL 1, 310A風評、すなわち不確かなものの名は、確かなことが存在するところには居場所を持たない。思慮を欠いた者でなければ、いったい誰が風評を信じるだろうか。賢者は不確かなものを信じないのだから。それがどれほど広く行き渡り、どれほど断言をもって築き上げられていようとも、それが必ずや、いつかどこかで、一人の発端者から生じたものであることは、誰もが判断できることである。
Apologeticus 7.12
exinde in traduces linguarum et aurium serpat. Et ita modici seminis vitium caetera rumoris obscurat, ut nemo recogitet, ne primum illud os mendacium seminaverit, quod saepe fit aut ingenio aemulationis, aut arbitrio suspicionis, aut non nova, sed ingenita quibusdam mentiendi voluptate.
PL 1, 310Bそこから、それは舌から舌へ、耳から耳へと這い広がる枝分かれの経路を通じて忍び込む。そしてそのわずかな種の欠陥は、噂の残りの部分を覆い隠してしまうので、誰も、その最初の口が虚偽を蒔いたのではないかとは考え直さない。それはしばしば、対抗心の企みによって、あるいは疑念の恣意によって、あるいは新しいものではなく、ある種の人々に生まれつき備わった虚言を語る快楽によって起こることなのである。
Apologeticus 7.13
Bene autem, quod omnia tempus revelat testibus etiam vestris proverbiis atque sententiis, ex dispositione naturae, quae ita ordinavit, ut nihil diu lateat, etiam quod fama non distulit.
PL 1, 311Aしかし幸いなことに、すべては時が明らかにする。諸君自身の諺や格言もそれを証言している。自然の摂理によって、何ものも長く隠れたままではいないように、たとえそれを風評が広めなかったとしても、そう定められているのである。
Apologeticus 7.14
Merito igitur fama tamdiu conscia sola est scelerum Christianorum. Hanc indicem adversus nos profertis, quae, quod aliquando jactavit tantoque temporis spatio in opinionem corroboravit, usque adhuc probare non valuit.
PL 1, 311Aそれゆえ当然のことながら、これほど長きにわたって、キリスト教徒の罪の唯一の証人であり続けているのは風評である。諸君はこれを、われわれに対する告発者として提示する。しかし、この風評がかつて言いふらし、これほど長い期間にわたって世論のうちに固めてきたことを、今に至るまで証明することはできなかったのである。